Necrophilia, seu libido erga cadavera cum propensione ad mutilationem, species est Sadismi quae vulgo paranoica est.
3. Masochismus. Haec degeneratio nomen habet a fabularum scriptore Sacher-Masoch. Conditio est Sadismo contraria. Masochista uriginem habet magnam uti Sadista, et nulla datur potentia sexualis sine crudelitate vel humiliatione; crudelitas autem vel humiliatio in Masochistam ipsum vertenda est. Hic homicidium non intrat. Masochismus, natura sua passiva, vitium feminarum esse debet, sed solummodo {339} casus unus in muliere inventus est a Kraft-Ebing. Valde communis est inter mares.
Masochismus Larvatus est species hujus degenerationis in qua sordes physicae sordibus adduntur moralibus.
4. Masochismus Symbolicus seu Fetichismus. Fetichista potens est tantum praesente parte vestium, e. g., calccus mulieris, vel aliud objectum seu "Fetich," quodcumque sit. Aliquando mera imaginatio sufficit. Tonsores furtivi capillorum puellarum quandoque Fetichistae sunt, et in capillis longis virorum attractio sexualis quandoque est mulieribus. Virtus musicorum saepe in capillis Samsoniis est plus quam arte. Westermarck (History of Human Marriage. Neo-Eboraci. 1891) describit seditionem gravem mulierum in Madagascar quum Rex Radama capillos longos militum tonderi jusserit. Relatio etiam est odores inter et passionem sexualem. Si nervi olfactorii catelli scindantur catellus nunquam canem femineam recognoscit. Meretrices gaudent odoramentis pungentibus, e.g., moscho.
5. Eviratio. Haec degeneratio gradus est Sodomiae. In gradu primo Sodomiae impotentia non necesse adest, in gradu autem secundo semper adest. In hoc secundo gradu homo Sodomiticus meretrix masculina evadit cum maribus, atque transformatio profunda et stabilis animi supervenit, ita ut mas se feminam esse in actu sexuali sentit. Hic est effeminatio usque ad statum criminalem pregrediens. Gradus initialis hujus status est amicitia inordinata inter duos pueros aut duas puellas.
In casibus firmatis evirationis, Sodomista agit tanquam pellex masculina aliis Sodomistis, aut in vestibus femineis ut uxor se gerit. Coloniae sunt Sodomistarum hujus generis in fere omne urbe magna; se invicem cognoscunt, societates, choreas publicas, et dialectum completam habent, praesertim Berolini, Lutetiae-Parisiorum, Neapolis et Washingtonii. Impotentes sunt ad copulam carnalem naturalem.
Sodomia cum effeminatione seu viraginitate frequens est inter mulieres. Hie degenerata marem mente evenit. Impotens vix dici potest, nisi propter aversionem sexualem a maribus.
6. Urningismus. Urning est vox Germanica ab Ulrichs inventa. Urningismus idem est in re ac Sodomia primi et {340} secundi gradus, sed additur mollitia scriptionis poesis, ambulationum imminente luna, et aliorum hujusmodi.
7. Sodomia cum horrore est similis evirationi et defeminationi, sed vice frigiditatis adest horror alterius sexus.
8. Gynandria et Androgynia. In istis degenerationibus transformatio ita profunda est ut Sodomista masculinus circa pectus et in modo se gerendi feminae similis sit physice, et virago virum evadat aspectu. Exempla sunt bote et mujerado inter Sioux et Pueblos Indos Americanos.
9. Metamorphosis Sexualis Paranoica species insaniae est in qua patiens imaginat sexum suum mutatum esse. Insanabilis est.
Degenerationes istae fere omnes cum masturbatione incipiunt. Medicatio moralis esse debet, sed Kraft-Ebing et von Schrenk-Notzing sanationem obtinuerunt ope hypnosis.
10. Anaesthesia Sexualis status est in quo vir aut mulier omnino caret sensatione sexuali. Illi secus habent corpora normalia. Conditio valde infrequens est. Kraft-Ebing enumerat decem casus congenitos in maribus, et duos in feminis. Anaesthesia sexualis acquisita etiam invenitur.
II. Impotentia Atonica.
1. Impotentia Paralytica. Centra nervosa sexualia in chorda spinale apud lumbos atonica esse possunt propter morbum generalem, aut venena, aut paralysem. Impotentia atonica frequens est in anaemia, diabete mellito, uraemia, cholaemia, lepra, rheumatismo, ataxia lumbali, lue chordae spinalis, myelitide, parese, et haemorrhagia cerebrali.
Aliqui tumores cerebrales impotentiam gignunt, paralysis diphtheritica causa est impotentiae temporaneae, et conditio invenitur in cachexia alicujus morbi tabescentis. Phthisicus autem saepe potens est usque ad finem vitae. Utrum impotentia perpetua sit necne ex natura morbi dependet.
2. Impotentia ex venenis. Potentia sexualis minuitur vel destruitur abusu venenorum vel absorbendo eadem, uti opium, morphina, chloral, potassii bromidum et iodidum, cannabis Indica, carbonei sulphidum, arsenium, antimonium, plumbum et iodum. Fabri, ut pictores (house-painters) et typographi, qui plumbo utuntur hoc modo patiuntur. Alcohol frequenter origo est impotentiae, et quandoque tabacum eumdem {341} affectum habet sine alio indicio physico. Impotentia pervicax esse potest ex utraque causa.
3. Impotentia ex irritatione. Irritatio chronica urethrae prostaticae e libidine, gonorrhoea, masturbatione, urina acida aut neurosibus genito-urinariis impotentiam inducit. Neuroses centrorum sexualium sensibiles aut motoriae esse possunt, et neuroses motoriae quandoque impotentiam creant. Prognosis hujusmodi impotentiae fausta est nisi adsint spermatorrhoea et genitalium atrophia. Prostatorrhoea quoque impotentiae causa esse potest, et hic prognosis melior quam in spermatorrhoea est. Athletae, ut pugil, cursor, et alii ejusdem classis temporaliter impotentes esse possunt
III. Impotentia Organica. Mas impotens esse potest propter malformationes congenitas aut acquisitas, morbos et defectus genitalium.
1. Absentia congenita aut postnatalis penis impotentiam insanabilem creat.
2. Penis rudimentarius causa impotentiae est, sed casus amplificationis post matrimonium habentur.
3. Penis multiplex rarissime impotentiam creat.
4. Hypertrophia penis aut praeputii, et magnitudo relativa penis rarissime efficiunt hominem impotentem.
5. Adhaesio penis scroto, ingueni vel abdomini reddit hominem impotentem; sanabilis autem est conditio.
6. Impotentiam quandoque creat hypospadias, seu absentia partis inferioris urethrae, et epispadias, seu absentia partis dorsalis urethrae; sed conditiones a chirurgo sanari plerumque possunt, quandoque autem nequeunt.
7. Distortiones penis e podagra, lue, rheuraatismo, et gonorrhoea impotentem faciunt virum quandoque immedicabiliter.
8. Aneurysma corporum cavernosorum et varix venae dorsalis penis impotentiae a chirurgo sanabilis causae sunt.
9. Frenum glandulae penis curtum nimis incurvat penem, et ita vir impotens est. Conditio facile a chirurgo removeri potest.
Essays in Pastoral Medicine · The Wunder Library — complete classics, free to read, with narration.