Si in tali muliere existat sensatio sexualis, pro ea remedium concupiscentiae habetur, sin minus, dantur saltem duo fines essentiales intrinseci matrimonii. Re quidem vera mulier carens ovariis et eodem tempore expers sensationis sexualis differt a muliere quae parturit sed sine sensatione sexuali est; nihilominus semper manent illi ovariis carenti duo fines essentiales intrinseci matrimonii.
Vetula communiter nequit parire et expers sensationis sexualis est, sed licite matrimonium contrahit. Conditio vetulae est eadem ac conditio mulieris ovariis orbatae. Lehmkuhl {335} (Amer. Ecc. Rev. vol. 28, n. 3), in hanc assertionem urget excisionem ovariorum esse quid "positive actum contra primarium matrimonii finem," quum senectus conditio naturalis sit Chirurgus honestus aut inhonestus nunquam removet ovaria ut conceptio evitetur; operatio enim nimis periculosa est. Removentur ovaria primario ad morbum gravem medendum, et sterilitas consequens intenditur tantum per accidens. Remotio ovariorum igitur est quid per accidens actum contra "primarium finem matrimonii," (et iste non est finis essentialis intrinsecus) seu generationem prolis; et nihil refert etiamsi positive actum esset si non sit in fraudem legis. In casu mulieris habentis ovaria rudimentaria et nullam sensationem sexualem (casus enim quandoque contingit) quid sit "positive actum contra primarium finem matrimonii"? Estne una lex pro ista a natura castrata et alia pro muliere a chirurgo castrata et tertia pro vetula senectute castrata?
Inter ovaria et testiculos analogia est, etiamsi obstet D. Bossu, medicus Gallicus, a Professore Hild (Amer. Ecc. Rev. vol. 28, n. 1) et Eschbach citatus. Demptis ovariis sensatio sexualis destruitur haud secus ac quum testiculi removeantur, sed analogia incompleta est et claudit. Eunuchus insuper incapax est communiter intromissionis, et semper inseminationis. Moralistae vulgo docent inseminationem essentialem esse copulae carnali. Utcumque de inseminationis necessitate veritas sit (de qua infra) eunuchus nequit satisfacere primo matrimonii fini essentiali intrinseco, mulier expers ovariis satisdare potest.
Carentia aut occlusio tuborum Fallopianorum sterilitatem insanabilem efficit, sed usque adhuc nemo tenet illam carentiam vel occlusionem esse impotentiam. Conditio quoad potentiam generandi eadem est ac in carentia ovariorum, sensationem autem sexualem proprie carentia tuborum non efficit. Idem omnino dicendum est de carentia uteri. Si vagina remaneat capax talis mulier copulae carnalis est.
Mulier igitur impotens est sub lege ecclesiastica tantum in quinque casibus:
(1), ubi atresia vaginae aut adhaesio labiorum insanabiles sunt: haec atresia et adhaesio raro inveniuntur;
{336}
(2), in casu rarissimo in quo vagina in rectum aperit insanabiliter;
(3), ubi arctatio vaginae immedicabilis sit: haec rara est;
(4), quando adsunt tumores maligni aut incrementa morbida quae nequeant removeri;
(5), in casibus defeminationis aut Urningismi (de quibus infra). Sadismus et Masochismus et aliae perversitates sexuales ita infrequenter observantur, in gradu saltem in quo impotentiam creant, ut negligi possint.
II. Impotentia Maris. Tractus genitalis viri, a testiculis ad meatum urinarium seu orificium penis, ad centimetra 81 (uncias fere 32) extenditur. Ex testiculis chorda spermatica per inguen infra cutem transit, murum abdominalem penetrat per annulum inguinalem, et sub vesica urinaria urethram juxta cervicem vesicae intrat. Semen non ex uno fonte provenit. Secretio ista fluida est et cinerea, partim ex testiculis qui in scroto sunt oriens et partim ex vesiculis seminalibus, prostate, glandulis Cowperi, et folliculis cryptisque urethrae, quae omnia extra scrotum sunt. Elementum essentiale in semine cellulae sunt quae spermatozoa vocantur, et haec ex testiculis proveniunt. Locomotionis potentiam habent spermatozoa et in foecundatione ovum penetrant. Secretio glandularum quae spermatozoa fert alkalina est et removet aciditatem urinae; acidus enim spermatozoa destruit.
Erectio penis praecedit ejectionem seminis, et centra nervosa erectionis et ejectionis in chorda spinale apud lumbos sunt. Erectio effectus est dilatationis arteriarum penis et occlusionis venarum quae congestionem sanguinis efficiunt; postea musculi perineales aliique musculi erectionem perficiunt.
Impotentia maris in tria genera dividi potest; videlicet: Impotentia Psychica, Impotentia Atonica, Impotentia Organica:
I. Impotentia Psychica. Species:
(1), Impotentia Psychica absoluta aut relativa; (2), Sadismus; (3), Masochismus; (4), Fetichismus;
{337}
(5), Eviratio; (6), Urningismus; (7), Sodomia cum horrore; (8), Gynandria; (9), Metamorphosis Sexualis Paranoica; (10), Anaesthesia Sexualis;
II. Impotentia Atonica. Species:
(1), Impotentia Paralytica; (2), Impotentia e venenis; (3), Impotentia ex irritatione.
III. Impotentia Organica. Species:
(1), absentia penis; (2), penis multiplex; (3), hypertrophia aut magnitudo penis vel praeputii; (4), penis rudimentarius; (5), adhaesio penis scroto, ingueni vel abdomini; (6), hypospadias et epispadias; (7), distortiones penis ex podagra, lue, rheumatismo, gonorrhoea; (8), aneurysma corporum cavernosorum et varix venae dorsalis penis; (9), frenum nimis curtum; (10), anchylosis articulamenti coxendicis et abdomen permagnum; (11), tumores et incrementa morbida circa genitalia, sicut herniae, hydrocele, haematocele, elephantiasis, lipoma, carcinoma, sarcoma, cystoma, enchondroma et fibroma; (12), phthisis testiculorum et varicocele; (13), anorchismus et castratio; (14), prostratitis chronica; (15), senectus; (16), aspermia.
I. Impotentia Psychica.
1. Impotentia psychica ea est quae ex coercitatione inhibente cerebri in centrum genito-spinale exercitata devenit. "Impotentia ex maleficio" veterum moralistarum est. Timor, luctus, gaudium magnum, et aversio hanc impotentiam psychicam efficiunt. Quandoque {338} nuper maritus propter excitationem passionis ejectionem praecocem vel erectionem debilem vel nullam habet. In his casibus impotentia temporanea est si medicus peritus prudensque sit. Haec impotentia relativa esse potest.
2. Sadismus. Haec paraesthesia sexualis et aliae perversitates ex excessu venereo deveniunt et impotentiam gignunt. Sadismus nomen habet a quodem libidinoso Gallico marchione de Sade, saeculo duodevicesimo vigente. Datur libido magna erga alium sexum sed cum crudelitate in objectum uriginis, quae crudelitas usque ad homicidium cum mutilatione frequenter extendit, vel saltem adesse debet humiliatio personae amatae.
Sadistae erant Nero et Tiberius; et exemplum infame erat Giles de Laval, qui A.D. 1440, supplicium capitis affectus est, post trucidationem Sadisticam fere 200 liberorum inter octo annos. Occisiones apud White Chapel Londini probabiliter Sadisticae fuerunt.
Sadista impotens est exceptis casibus in quibus crudelis vel saltem contumeliosus simul esse potest. Haec crudelitas gradus habet a Sadismo symbolico, in quo crudelitas simulatur, vel mere dramatica est, per contumeliam veram usque ad homicidium et anthropophagiam. Formae etiam bestiales et sodomiticae inveniuntur. Sadista nullo modo tanquam semper insanus considerari debet, species autem suae pessimae paranoicae sunt, et degeneratio neurotica frequens est in familiis Sadistarum.
Sadismus maris frequens est, sed Kraft-Ebing (Psycopathia Sexualis, Philadelphiae, 1893) tantum duos casus inter mulieres invenit. Fictiones antiquae de Lamiis et Marmolycibus ex actibus mulierum Sadisticarum ortae sunt.
Essays in Pastoral Medicine · The Wunder Library — complete classics, free to read, with narration.