‘Ex quibus omnibus satis patet, hujusmodi Hermaphroditos non esse vere utriusque sexus participes, sed esse revera fæminas, quibus genitalia sunt male conformata, scilicet Testes extra abdomen in labia descenderunt, & Clitoris in nimiam longitudinem increvit.’
‘Superioribus etenim annis fæminam mihi videre contigit, quæ præter vulvam membro quoque virili prædita erat, quod tamen non erat admodum crassum.’ See the foregoing Chapter.
‘Uterus autem, nec non uteri cervix à cæterarum fæminarum matrice colloque nihil distabat: sed in testibus discrimen erat: nam testes in hac crassiores erant, quam in reliquis mulieribus: sed quoad situm ipsorum, nullum discrimen deprehendi. Peni Scrotum contiguum non erat, imo vero scroto prorsus carebat, & duobus musculis præditus erat hujus fæminæ penis, non quatuor, ut in maribus perfectis, præterea penis hujus hermaphroditi tenui pelle integebatur, nullum aderat præputium, &c.’
A Mechanical and Critical Enquiry Into the Nature of Hermaphrodites · The Wunder Library — complete classics, free to read, with narration.