Is. xliii. 13. Operabor, et quis avertet illud?
Jer. xi. 21. Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris.
Propterea hæc dicit Dominus.
Jer. xv. 2. Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gladium, ad gladium: et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
Jer. xvii. 9. Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud? that is to say, who can know all its evil, for it is already known to be wicked. Ego Dominus scrutans cor, et probans renes.
Et dixerunt: Venite et cogitemus contra Jeremiam cogitationes, non enim peribit lex a sacerdote, neque sermo a propheta.
Jer. xvii. 17. Non sis tu mihi formidini, spes mea tu in die afflictionis.
Trust in exterior sacrifices.
Jer. vii. 14. Faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam: et loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo.
Exterior sacrifice is not the essential point.
Tu ergo noli orare pro populo hoc.
Jer. vii. 22. Quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis in die, qua eduxi eos de Terra Ægypti, de verbo holocautomatum, et victimarum.
Sed hoc verbum præcepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via, quam mandavi vobis, ut bene sit vobis. Et non audierunt.
Exterior sacrifice is not the essential point.
Jer. xi. 13. Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem posuisti aras confusionis. Tu ergo noli orare pro populo hoc.
A multitude of doctrines.
Is. xliv. 20. Neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
Is. xliv. 21, etc. Memento horum Jacob, et Israel, quoniam servus meus es tu. Formavi te, servus meus es tu Israel, ne obliviscaris mei.
Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te.
xliv. 23, 24. Laudate cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus:..., quoniam redemit Dominus Jacob, et Israel gloriabitur. Hæc dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum.
Is. liv. 8. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui: dixit redemptor tuus Dominus.
Is. lxiii. 12. Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio majestatis suæ, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum.
14. Sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ.
Is. lxiii. 16. Tu enim pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos.
Is. lxiii. 17. Quare ... indurasti cor nostrum ne timeremus te?
Is. lxvi. 17. Qui sanctificabantur, et mundos se putabant ... simul consumentur, dicit Dominus.
Jer. ii. 35. Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum: et propterea avertatur furor tuus a me.
Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi.
The Thoughts of Blaise Pascal · The Wunder Library — complete classics, free to read, with narration.