148
(15) And this sufficeth right ynough, certeyn, For to distruye oure fre choys everydele.
(1) Quæ tamen ille ab æterno cuncta prospiciens providentiæ cernit intuitus, et suis quæque meritis prædestinata disponit. . . . . (Boethius, lib. v. pr. 2.) . . . . . . . . . . . .
(2) Nam si cuncta prospicit Deus neque falli ullo modo potest, evenire necesse est, quod providentia futurum esse præviderit. Quare si ab æterno non facta hominum modo, sed etiam consilia voluntatesque prænoscit, nulla erit arbitrii libertas;
(3) Neque enim vel factum aliud ullum vel quælibet existere poterit voluntas, nisi quam nescia falli providentia divina præsenserit. Nam si res aliorsum, quam provisæ sunt detorqueri valent, non jam erit futuri firma præscientia;
(4) Sed opinio potius incerta; quod de Deo nefas credere judico.
(5) Aiunt enim non ideo quid esse eventurum quoniam id providentia futurum esse prospexerit; sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id divinam providentiam latere non possit.
(6) Eoque modo necessarium est hoc in contrariam relabi partem; neque enim necesse est contingere quæ providentur, sed necesse est quæ futura sunt provideri.
(7) Quasi vero quæ cujusque rei causa sit,
(8) Præscientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas providentiæ, laboretur.
(9) At nos illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse eventum præscitarum rerum, etiam si præscientia futuris rebus eveniendi necessitatem non videatur inferre.
(10) Etenim si quispiam sedeat, opinionem quæ eum sedere conjectat veram esse necesse est: at e converso rursus,
(11) Si de quopiam vera sit opinio quoniam sedet eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest: in hoc quidem sedendi, at vero in altero veritatis.
(12) Sed non idcirco quisque sedet, quoniam vera est opinio: sed hæc potius vera est, quoniam quempiam sedere præcessit. Ita cum causa veritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.
(13) Similia de providentia futurisque rebus ratiocinari patet.
(14) Nam etiam si idcirco, quoniam futura sunt, providentur: non vero ideo, quoniam providentur, eveniunt: nihilo minus tamen a Deo vel ventura provideri, vel provisa evenire necesse est:
(15) Quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est.
(lib. v. pr. 3.)
See Chaucer’s Boethius, pp. 154-6.
IX. THE GRIEF OF REMEMBERING BYGONE HAPPINESS.
For, of fortunes scharp adversité, The worste kynde of infortune is this, A man to han ben in prosperité, And it remembren, when it passed is.
(Troylus and Cryseyde, bk. iii. st. 226, vol. iv. p. 291.)
Sed hoc est, quod recolentem me vehementius coquit. Nam in omni adversitate fortunæ infelicissimum genus est infortunii, fuisse felicem.[I-10]
(Boethius, lib. ii. pr. 4.)
Nessun maggior dolore Che ricordarsi del tempo felice Nella miseria; e ciò sa ’l tuo Dottore.]
X. VULTURES TEAR THE STOMACH OF TITYUS IN HELL.
----Syciphus in Helle, Whos stomak fowles tyren everemo, That hyghten volturis.
(Troylus and Cryseyde, book i. st. 113, p. 140.)
Chaucer's Translation of Boethius's "de Consolatione Philosophiae" · The Wunder Library — complete classics, free to read, with narration.