wunder · Library

Part 10

An Essay on the Incubus, or Night-Mare · John Bond — chapter 10 of 10 · ~397 words · public domain

Read in the Wunder reader — free

On Food and Discharges, tab. 3.

Exercit. de Perspiratione.

Cavendum est ab initio, nam ubi diu durat assidue irruens magnos Morbos, Insaniam, Morbum comitialem, aut siderationem denunciat. Paul. Egenet. lib. 3. c. 19.

Incubus, vitium quod in somnis prehendit. Sua quidem natura non admodum parvum est, verum, magna quædam mala portendit, Morbi comitialis, melancholiæ species, Morbum attonitum, atque ea non procul abesse. Si frequens Incubus invadit, significat. Actuar. lib. v. cap. 17.

Morbus, qui Incubus appellatur, non est Dæmon, sed magis prœmium Morbi Cometialis, Insaniæ aut Siderationis. Cavendum est dum in principio, inveteratum assidue incidens, quosdam ex relatis Morbis inducit. Ætic. Sermo. c. 12.

Sin vero, ubi idem dormientes occupat, et post Expergefactionem frigidi oriuntur sudores, et Cordis tremor, pessimum est. Qui hac ægritudine multo jam spatio temporis, ac frequenter occupantur, hisce grave aliquod Capitis malum, puta Vertiginem, Morbum tum attonitum, tum Comitialem, Maniam, Nervorum distentionem, aut subitam Mortem impendere sciendum est. Scil. hoc modo repertos mortuos, in ipso etiam cubili multos esse constat. Lom Observat. Medicinal. p. 80.

Aphoris. 1020.

Generosus et sternuus D. Abrahamus Schonicel, equitum in exercitu imperatorio magister, ebrietati deditus; quoties supinus incumberet, Incubo graviter affici solebat: post multa remedia exhibita, malum rarius quidem invasit; cum tamen, ob repletionem, et compotandi consuetudinem recurreret, monui cubicularium, ut quoties in somno queritantem et lamentantem audiret, statim corpus leviter vellicaret, dormientem compellaret, et excitaret, quo pacto, insultus breviores quidem sensit. Biennio tamen post, Epilepsia extinctus est. Baldassar Timeus, Cas. Med. lib. v.

De Morb. Chron. lib. v. cap. 3.

De Utilitat. Respirationis.

Incubus accidentalis parum mali refert. Habitualis vero, Epilepsiam, Apoplexiam, aut Melancholiam portendit, presertim, si adsit Vertigo diurna; si accedit partim dormienti, partem vigilanti, Epilepsia propinquior est. Sed adhuc deterior, si post excretionem sudoris frigidi, tremor Cordis, Spasmus, aut Sincope, sequatur. Etmul. de Incubo.

Consultat. et Respons. Med. cas. xix.

Metus est, ne hoc malum ingravescens in ipso paroxyso ægrum suffocet, vel sanguinem in Ventriculis Cerebri aut ejus substantia effundendo, vel Carotides Arterias, vel Plexum Choroidem, aut eorum poros obstruendo, Apoplexiam vel alium similem gravem Cerebri Morbum ægro accersat, ideoque, tempestiva hujusmodi, mala, curatione, sunt præcavenda. Hen. Pagius apud Theodor. Biblioth. Med.

De Corde, p. 145.

De Dieta, &c. cap. x. scol. xxxiii.

Pharmacop. Edinensis.

Element. Chem. Process, L.

Aphoris. 106.

Comment, in Aphoris. 106.

Armstrong’s Poem on Health.

Lib. 3. cap. xv.

De Anima Brutor. cap. 6.

Mead, Monit. Med. de Vitæ Regimine.

FINIS.

← Previous chapterAll chapters

An Essay on the Incubus, or Night-Mare · The Wunder Library — complete classics, free to read, with narration.

© 2026 Wunder Learning LLC · Terms & Privacy