wunder · Library

Part 14

A Mechanical and Critical Enquiry Into the Nature of Hermaphrodites · James Parsons — chapter 14 of 19 · ~2,242 words · public domain

Read in the Wunder reader — free

‘Τοῖς δὲ κατ’ Αἴγυπτον αὐτήν τε τὴν Ἀλεξάνδρειαν, τὸν παρ’ αὐτοῖς ποταμὸν δι’ ἀνδρῶν ἐκτεθηλυμένων θεραπεύειν ἔθος ἔχουσι νόμος ἄλλος κατεπέμπετο, πᾶν τὸ τῶν ἀνδρογύνων γένος ὥσπέρ τι κίβδηλον ἀφανὲς γίγνεσθαι τοῦ βίου· μὴ δ’ ἐξειναί ποι ὁρᾶσθαι τοῖς τὴν ἀσέλγειαν ταύτην νενοσηκότας.’

Lib. 1. de Hermaphr. c. 39, 40.

De Hermaphroditorum apud Judæos Jure.

‘Androgynorum in Jure Hebraico frequens mentio est, etsi de causis confusæ in ipsis naturæ non admodum sunt solliciti. Nam simplicissime scribunt Androgynum (hæc vox ipsis familiaris est) esse, in quo utriusque sexus membra genitalia sint, quorum unum tamen altero sit luxuriosius & potentius: hinc de jure eorum magis disputant, quod ex corpore juris ipsorum, sive Talmud, transtulimus, verba ergo hæc habentur.

‘Androgynus sua natura partim similis est viris, partim mulieribus: partim viris & mulieribus, partim denique est propria persona, neque viris neque mulieribus similis.

‘I. Viris similis est, quinque modis juxta legem librorum Mosis: 1. Polluendo omnem hominem, omnemque rem, quam tangit, aut quæ ipsum tangit in illo tempore quo semen emittit, quemadmodum & viri modis omnibus polluunt secundum legem Mosis: 2. Quod tenentur in uxorem ducere fratris sui viduam relictam, quæ prolem ab ipso non habuit, uti ut viri secundum legem Mosis obstricti sunt: 3. Quod tenentur incedere vestitu à capite ad calcem more virorum, & pilos abradere more virorum, non mulierum, luxus gratia: 4. Quod illis permissum est mulierem in uxorem ducere, uti & aliis viris, & non nubere viro: 5. Quod tenentur observare præcepta omnia juxta legem Mosis, sicuti omnes viri Judæi observare tenentur: non autem sicuti mulieres, quæ non tenentur omnia Mosis præcepta observare, secundum ea quæ tempora requirunt.

II. ‘Mulieribus autem similis reperitur septem modis secundum legem Mosis: 1. Similis est mulieribus polluendo omnem hominem, aliasque res, quas tangit, aut quæ ipsam tangunt, tempore menstrui, uti & menstruæ mulieres sanguinis fluxu laborant, & tunc polluit per omnia sicuti sexus mulieris secundum Mosis legem: 2. Quod illi non licet cum viro solus in gynæceo versari, aut in locis privatis: sicut ut mulieri secundum legem Mosis prohibitum est: 3. Quod illi concessum, in circuitu attondere angulum capitis sui more mulierum. Quia etiam illi permissum dissipare angulum barbæ suæ, quod tamen viris interdictum secundum legem Mosis: 4. Quod ei licitum est se cadaveribus polluere, & inter mortuos sepultos ambulare, uti & mulier, quod tamen viris inhibitum est secundum Mosis legem: 5. Quod ad testimonium exhibendum non est idoneus, sicut & sexus muliebris non idoneus existit, juxta legem Mosis: 6. Quod illi est prohibitus omnis illegitimus & illicitus concubitus ut & aliis mulieribus: 7. Quod vitiatur illicito concubitu, apud sacerdotes, (id est sacerdoti si nubat) qui sunt de semine Aaronis, ut & mulier vitiatur secundum legem Mosis.

III. ‘Comparatur autem mulieribus & viris sex modis: 1. Percussus ab aliquo, cum illo transigere debet de damno ad summum æstimando a viris & mulieribus secundum legem Mosis: 2. Si contigeret ut aliquis illum imprudenter interimeret, occisorem recipere se opportet in unam civitatum securitatis causa ordinatarum, inque ea ad summi Pontificis obitum manere, non secus ac si virum aut mulierem imprudenter interfecisset, secundum legem Mosis.

‘Si vero ipsum malitiosè aut voluntariè interfecit, etiam ipse occisor mori debet, non secus atque si virum mulieremve interfecisset: 3. Mater pariens Androgynum in puerperio septem diebus immunda haberi debet, propter sexum virilem; rursus verò per alios septem dies pro immunda censeri debet propter sexum fæmineum: quindecem dies immunda censeri debet postquam peperit secundum leges Mosis (id est, numerare debet dies pollutionis ac purificationis, tanquam si filium & filiam genuisset): 4. Androgynus, si ex genere sacerdotali, etiam particeps fit sacrificiorum more aliorum virorum qui sunt ex sacerdotali genere, secundum Mosis legem: 5. Partem habet paternæ atque maternæ hæreditatis: in aliis quinetiam hæreditatibus jure ad illum spectantibus suam partem habet ac vir ac mulier, prout illi omnium optimè cedi potest. 6. Si quis dixerit, cupio ab omnibus rebus mundanis separari, tunc si Androgynus fuerit, in una parte tam masculini quam fæminini generis, debet hoc testari sufficienter, & separatus esse, secundum Mosis legem (id est Naziræatus voto tenetur).

IV. ‘Similis denique neque viris neque mulieribus, sed propria persona existit tribus modis (sive nutrius sexus jus habet): 1. Licet Androgynus aliquem percutiat, vel calumnietur alium, tamen non tenetur satisfacere, secundum legem de viris & mulieribus: sed tanquam singularis persona est, debetque satisfacere secundum Judicium sententiam, aut quomodocunque transigere potest: 2. Si Androgynus votum nuncupaverit, secundum æstimationem personæ suæ Domino, & æstimationem de pretio personæ suæ Dei templo dedicaverit, si non æstimatus fuerit secundum expressam Mosis legem, sicuti viri & mulieres, tantum ut singularis persona secundum Judicium sacerdotis æstimetur, aut quomodocunque transigere potest cum iis qui Dei templo præsunt: 3. Si quis diceret cupio esse nuncupatus Deo, separatus ab omnibus rebus mundanis (sive obstringens se Naziræatus voto) tum si persona illa neque vir, neque mulier, verba ipsius pro nihilo habenda, neque Deo nuncupari debet: hæc ex Judæorum Talmud.

‘Rabbi Meir dixit: Androgynus est creatura per se ipsa ac specialis, neque voluerunt sapientes definire ac statuere, an vir, an mulier judicari deberet. Sed Obthurati alia ratio est: is enim quandoque vir, quandoque mulier est, prout natura in ipso nunc hoc, nunc illud membrum patefacit.’

De Hermaphroditorum Juribus ex Jure tam Canonico, quam Civili.

‘De Hermaphroditorum apud Judæos juribus & privilegiis, ex ipso Talmud diximus; nunc paucis quæ ex jure tam canonico, quam civili, ipsimet excerpsimus, quæstiones proponemus, plura requirenti, ad ipsorum Jurisconsultorum scripta remittentes: qui hoc nobis (cujus nomine rogans) dabunt, cum & ipsi Dictatoris nostri Hippocratis testimoniis utantur.

I. ‘Quæritur Hermaphroditus cum baptizatur, masculumne an fæmininum nomen imponendum sit? Resp. Nomen masculinum imponendum esse, si in sexu masculino magis incaleat, alias fæmininum. Bald. in leg. quoties in fin. Ang. in l. de quib. de leg. Bertiachin. reper. par. 2. tit. Hermaph. Vel in dubio incalescentis sexus, prout placet imponenti. Bald. in l. quoties, num. 12.

II. ‘Quæritur, an & quoties confiteri debet? Resp. Debet confiteri semel in anno, sic ut homo masculus & fæminina. Astaxen. in sum. decas. Boër. in c. omnis utriusque de pœnit. & remiss. Joh. de Por. in l. 2. in princ. de verb. oblig. Bertach. d. lex.

III. ‘Quæritur, an matrimonium contrahere possint? Resp. Quantum ad matrimonium contrahendum, secundum Glos. in c. 3. q. 3. Sexus magis incalescens: vel validior debet attendi, & sic judicari: & sit parilitas, debet stari dicto & electioni suæ: ita tenet Bald. in l. quæritur ff. de statu hom. Dicens hanc esse opinionem Guliel. quæ etiam rationalibus satis videatur. Sic & sum. Sylvestrina, par. 1. pag. 485. tit. Hermaphrodit. Et Fumus in aur. armil. tit. Hermaph. n. 2. Tiraquel. Tom. 1. de jure primog. q. 17. op. 2. n. 15. Hermaphroditus enim incalescens magis sexu masculino quam fæminino, judicatur ut masculus, l. & quæsit. & ibi D. & Alex. de lib. & posthu. Bertash. dict. loc. At in quo mulieris sexus prævaluerit, pro muliere habendus, Cynus ad l. de quibus num. 9. ff. de l.

IV. ‘Quæritur an comprehendatur in statu requirente consensum propinquorum in contractibus mulierum? Resp. Tiraquel. quod non gl. 5. n. 7. His verbis: & hoc maxime procedunt in statutis, in quibus sub simplicibus mistum non continetur, ut probetur in l. quid ergo §. 1. vers. ex Sentent. ff. de his qui not. infam. juncta l. 1. §. si is qui ff. de exer. utum. item si stat. dicat. ff. de just. & jure. Ubi tenet statutum disponens in contractu mulierum requiri consensum propinquorum, non habere locum in mista persona, videlicet in Hermaphrod. per textum in l. hoc legat ff. de l. 3.

V. ‘Quæritur an possit esse testis? negatur hoc c. 3. q. 3. item idonei in gl. Scil. Si magis vergat ad fæmineum vel etiam si sit parilitas: licet in gl. non determinet: Sed intellige, nisi in casu quo & mulier esse potest; in sum. Sylv. part. 1. tit. Hermaph. Specul. de instru. ed. §. 11. v. quid si unus & tit. de t. §. 1. v. item quod est Herm. Quod sic & mulier esse potest, non aliter per c. Si test. §. Herm. 4. q. 3. Sic Bart. in trac. ad repr. testium in verbo juxta n. 56. Reprobantur, inquit, Hermaphroditi, vel non compelluntur, sed qualitas sexus considerat ut ff. de test. l. repet. & l. ex eo.

VI. ‘Quæritur an possit esse testis in testamento? Resp. Qualiter incalescentis sexus hoc ostendere, secundum Ulp. in l. quæritur de sta. hom. Hermaphrodit. igitur habens utrumque sexum, qui magis ad fæmineum declinat, non potest esse testis in testam. Sicut nec mulier, Sec. gl. in c. si test. 4. q. 3. Secus si magis ad masculinum vergit: si est paritas secundum Guil. censetur ut mulier, & ita non admittenda, nisi ut mulier, sed d. gl. non determinat fumus in aur. arm. tit. Herm. Vide Spec. d. tit. inst. ed. §. 12. v. quod si unus. & tit. de te. §. i.

VII. ‘Quæritur utrum debeat stare in Judicio loco viri, vel mulieris? Resp. reg. Juris quod 1. debet jurare antequam admittat. Ad Judicium, quo membro possit uti, & secundum hoc admittendus, juxta usum & potentiam illius membri, & si uteretur ambobus membris æqualiter, tum secundum S. Ecclesiam non est tollerandus.

VIII. ‘Ex quo etiam quæritur utrum possit promoveri ad sacros ordines? Et respons. Secundum jam dicta. Sic Hermaph. est irregularis sec. Ant. Arctrie. Florentinum in 3. par. sum. tit. 18. de irregular. c. 6. §. 5. Hermaphroditus repellitur à promotione propter deformitatem & monstrositatem, arg. dist. 36. cap. illiteratus & 49 dist. cap. ult. Talis si magis vergit in sexum masculinum, quam fæmininum: quamvis ordinari non debeat, nec ordinatus ministrare: tamen suscipit caracterem (sum. Sylvest. par. 1. tit. Herm. & Fumus in aur. armil. tit. Hermaph. num. 2.) sed si magis vergit in sexum fæmininum quam masculinum, vel etiam si æqualiter participat de utroque, non est susceptivus caracteris, secundum Guil. multo magis fæmina, ordinis non est susceptiva quia non potest dici aliquis, vel aliqua. Idem sentit Astexanus in sum. de casib. lib. 6. de sacram. ord. tit. 26. & addit si magis vergat in sexum virilem, quam muliebrem, potest recipere caracterem: si è converso non potest.

IX. ‘Possitne esse Rector Universitatis? Rector quippe non potest esse Clericus bigamus, nec Clericus uxoratus, nec Hermaphroditus, nec minor viginti annis. Bald. in authent. habita pe. col. vers. item dico de clerico uxor. C. ne fil. pro pat. item Bertach. par. 3. repert. voc. Rector.

X. ‘Quæritur etiam num Judex esse possit? Et deciditur quod non, arg. l. 12. ff. de jud. & cap. illiteratos dist. 26. ubi Doctores. Hermaphroditus ponitur inter Infames c. infames 3. 4. 7. Jam vero famosis dignitatum portas non patere liquet, ex l. 2. c. de dig. lib. 12. d. l. 12. §. 2. de jud. judicandi, autem munus, quædam dignitas est & honor. l. 1. privat. cap. 59. Extran. de appel. l. fin. c. quando provoc.

XI. ‘Quæritur, num possit esse Advocatus? Resp. Cum ponatur inter infames, non potest esse Advocatus. 3. q. 7. cap. infames §. in digestis.

XII. ‘Quæritur, num possit esse Arbitrator? Resp. Quod sic, sive judicetur tanquam fæminina, sive tanquam masculus, sive etiam æqualiter incalescat in sexu masculino sic ut in fæminino. Ita docet Bapt. de sanc. Blas. in suo tract. de Arbitro & Arbitra in 6. prin. ver. Sed quæro incidenter. Et ibi subdit, nunquid possit esse Arbiter, & concludit quod sic: si magis incalescit in sexu masculino, quam fæminino: alias secus, ut probatur in l. quæritur ff. de statu hom. Bertachin. par. 2. reper. &c. hermusti.

XIII. ‘Quæritur etiam num Hermaphroditus incidat in pœnam, l. si quis in tantum C. unde vi, secundum Bart. ibi ubi etiam Bald. Item nota, quod magis incalens in sexu masculino, quam fæminino, inducatur ut masculus & l. quæsitum, & ibi Alex. de lib. & posthu. & est tex. in l. quæritur de sta. hom. Joh. Bap. Castel. Hermaphrodita enim per vim alterius possessionem occupans incidit in pœnam. D. constitut. Bar. n. 14. pag. 355. Monochius de recupera. post. num. 9. ex l. si quis in tantum C. unde vi. Cessat & hoc casu omnis disputatio de Hermaphrodito, quia sive in uno, sive in altero sexu incalescat magis, semper tamen in constitutione comprehenditur, ut scripsit hic. Bart. n. 1. Non enim est quod disputemus de potentiore sexu, juxta l. quæritur de sta. hom. quam declarat multis modis. Dec. in rogasti in princ. n. 6. ff. si cert. pet. & cons. 213. n. 3. Alex. l. 2. in princ. num. 42. de verb. oblig. Gomes Hisp. §. quædam num. 45. Instit. de act. & eodem loco de Actio. in prin. n. 41. Benev. Stracha tract. de merc. 1. par. n. 58. hæc Monochius.

XIV. ‘Quæritur an Hermaphrodita possit prætendere ignorantiam constitutionis in l. si quis in tantum c. vide en ff. de pœnis n. 5. Bart. in lectur.

XV. ‘Quæritur utrum Hermaphrodita succedat in feudum? Antiqua questio inquit. Bald. super, cod. l. quoties n. 7. de suis & legit. & determinatur quod sic, si magis incalescit in masculo, ut ff. de sta. hom. t. quæritur ff. de lib. & posthum. l. sed est. quæsit. §. ultim. ff. de test. l. repet. §. 1. ita tenet. gl. ff. de leg. l. de quib. & Jacob. de Domino Ardizone in sum. sua. Et ergo pro ista parte consului: quia si visis pudendis, quæ vilissima pars corporis nostri, non apparet major incalescentia, tamen si apparet in aliis operibus virtutis, ut in agilitate corporis, & præponderat in eo virilitas consului eum in feudo succedere: nec dicitur omnino imperfectus, qui similis est perfecto: quia ista imperfectio est occulta, quæ tegitur: perfectio autem est evidens & manifesta: ideo eligenda.

← Previous chapterAll chaptersNext chapter →

A Mechanical and Critical Enquiry Into the Nature of Hermaphrodites · The Wunder Library — complete classics, free to read, with narration.

© 2026 Wunder Learning LLC · Terms & Privacy